Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[57]
quibus ego, ut de his rebus in angulis consumendi
oti causa disserant, cum concessero, illud tamen
oratori tribuam et dabo, ut eadem, de quibus illi tenui
quodam exsanguique sermone disputant, hic cum omni
iucunditate et gravitate explicet. Haec ego cum ipsis
philosophis tum Athenis disserebam; cogebat enim me
M. Marcellus hic noster, qui nunc aedilis curulis est et
profecto, nisi ludos nunc faceret, huic nostro sermoni
interesset; ac iam tum erat adulescentulus his studiis mirifice
deditus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.